monumenta.ch > Plinius > sectio 191

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 190
{LXXX} medio vero terrae salubri utrimque mixtura fertiles ad omnia tractus, modicos corporum habitus magna et in colore temperie, ritus molles, sensus liquidos, ingenia fecunda totiusque naturae capacia, isdem imperia, quae numquam extimis gentibus fuerint, sicut ne illae quidem his paruerint, avolsae ac pro numine naturae urguentis illas solitariae.